- SALO
- I.SALOStrab. Salonae Caesari l. 3. Bell. Civ. c. 9. ac Ptol. Salona Plinio l. 3. c. 22. et Melae l. 2. c. 3. urbs Dalmatiae in colle, in ora litorali, excisa, secessu Diocletiani olim nobilis. Salena adhuc Sophiano, Spalatro aliis. Lucan. l. 4. v. 404.Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas.Colonia Matria Iulia Salona vocatur in antiquâ inscriptione. Hodie apud eius rudera excitatum est castrum Salona, ad ostium amnis cognominis 5. milliar. in Boream ab urbe Spalato, quae ex eius ruinis crevit, vix 100. a Iadera in Eurum. Sub Turcis Baudrand. Populi SalonensesII.SALOfil. Mosullam. 1. Paral. c. 9. v. 7. Latin. canistrum, exaltatio, sive conculcatio, aut aequiparans.III.SALOonis, fluv. Hispaniae Tarraconens. per Celtiberos in regno Arragonio apud Bilbilim urbem fluens, ac in Iberum influens. Hodie Xalon. Martial. l. 10. Epigr. 20. Baudrando oritur in Castella veteri ubi Methymnam caeli rigat; dein per Aragoniam fluens, auctus Mesâ, Xilocâ et Bilbili, fluviis minoribus urbes Bilbilim, Riclam et Placentiam rigat: tandem 1. leuc. infra Alavonam Urbec. in Iberum se exonerat, 4. leuc. supra Caesaraugustam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.